- OXYRYNCHUS
- OXYRYNCHUScivitas Aegypti ad Nilum, templis monasteriisque refertissima, tempore Evagrii; ab Oxyryncho pisce, quem colebant cives, sic dicta, Ptol.Strabo l. 17. Quod nomen cum omnibus piscibus actuô rostrô praeditis convenire possit, proprie tamen maleficum animal, inter Nili pisces peculiare, sic appellatum est, cuius mentio in veteri hoc hemistichio:——— οὐκ ἀδαλὲς γένος ὀξυρύγχου.deque cuius iecore mira tradit Plin. l. 11. c. 37. Iecur vetustatis maxime patiens, centenis durare annis Oxyrynchon exempta prodidêre. Plura de illo vide apud Strabonem l. 10. Clement. Alex. Admonit. ad Gentes, Plut. de Is. et Osir. Hadr. Iunium Nomenclat. c. de Piscibus, Petrum Bellonium Observat. l. 2. c. 32. Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. Alios. Hoc itaque Oxyrynchitarum Nurnen quod Cynopolitani odissent, quemadmodum illi horum Deos, canes videl. aversati sunt, inter vicinos hos populos bellum olim exarsit, quod, Ombitarum et Tentyritarum nomine, a Iuvenali descriptum esse, Salmas. censet, uti vidimus supra, ubi de Ombitis. Sed et oxyrynchum dictum esse, characterem quendam scribendi peculiarem, ex Palladio constat, cuius Interpres Heraclides verba eius sic vertit, Similiter illam scribebant manum, quam oxyryncham vocant Graeci: a pisce oxyryncho; quod acutae longiorisque formae esset. Certe Chaldaei hodieque Strangeli characterem appellant, quô in librorum titulis scribendis utuntur; cui similem pene characterem Graeci in Ecclesiasticis suis libris adhibent: quam vocem ex Oxyryncho corruptam esse, conicit Dominicus Macer in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.